Libet hanc partem singulorum quoque conscientia 28.22.1
coarguere. cur enim primum anni incipientis diem laetis
precationibus invicem faustum ominamur? cur publicis
lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus?
cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii 5
Graecam Nemesin invocantes, cuius ob id Romae simula-
crum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit?
cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum 23.1
a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia
vehementiores credimus, idque in febribus dierum observa-
tione intellegitur? cur ad primitias pomorum haec vetera
esse dicimus, alia nova optamus? cur sternuentes saluta- 5
mus? quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut
constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui
nomine quoque consalutare religiosius putant? quin et 24.1
absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se re-
ceptum est. Attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat
"duo", cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio ad-
monuit, in Africa nemo destinat aliquid nisi praefatus 5
Africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus,
ut velint. nam si mensa adsit, anulum ponere translati-
tium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere
manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollici- 25.1
tudinem animi propitiat. pollices, cum faveamus, premere
etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad oscu-
lum referimus totumque corpus circumagimus, quod in
laevum fecisse Galliae religiosius credunt. fulgetras pop- 5
pysmis adorare consensus gentium est. incendia inter 26.1
epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur.
recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente
conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum
iudicatur. Servi Sulpicii principis viri commentatio est 5
quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim
plures quam convivae numerabantur. nam sternumento
revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur ali-
quid, inter diras habetur. * * * aut omnino inane esse?
haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque inter- 27.1
esse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris
reliquerunt. quin et repente conticescere convivium ad-
notatum, set non nisi in pari praesentium numero, isque
famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus 5
etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas,
vetabantque munditiarum causa deflare, et sunt condita
auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter ex-
ecratissima, si pontifici accidat dicis causa epulanti. in
mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est. 10
medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte de- 28.1
posita negant prodesse. ungues resecari nundinis Romanis
tacenti atque a digito indice multorum pe<rs>u<as>i<o>ne reli-
giosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores ca-
pitis XVII luna atque XXVIIII. pagana lege in plerisque 5
Italiae praediis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes
torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam ad-
versetur id omnium spei, praecipue frugum. M. Servilius 29.1
Nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitu-
dinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret,
duabus litteris Graecis ΡΑ chartam inscriptam circum-
ligatam lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem 5
observatione viventem muscam in linteolo albo, his reme-
diis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem
extant contra grandines contraque morborum genera contra-
que ambusta, quaedam etiam experta, sed prodendo obstat
ingens verecundia in tanta animorum varietate. qua- 10
propter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.