Mira praeterea traduntur in iisdem animali- 28.263.1
bus: vestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque,
si quis collectum reponat, singultus remedium esse re-
cordantibus, quonam loco id reposuerint; iocur luporum
equinae ungulae simile esse; rumpi equos, qui vestigia 5
luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae vim
quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e
stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hir- 264.1
corum carnes virus non resipere, si panem hordeacium
eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint,
nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas
sale. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum ce- 5
lerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas:
si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino in- 265.1
fundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum,
alium silvestre, o<v>um c<rud>um trita in vino danda aut
vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum
morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram 5
solidam cum corio et rana<m> rubeta<m> discoctas; gallinaceos
non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum
ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint;
similiter in felle mustelae; boves in Cypro contra tormina 266.1
hominum excrementis sibi mederi; non sup<t>er<i> pedes
boum, si prius cornua ima pice liquida perunguantur;
lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus in-
fractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri 5
spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coe-
perit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno 267.1
in agro ductus sit, excussum aratro focus Larum, quo fa-
milia conveniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in
eo agro, quam diu id fiat.
  Hinc deinde praevertemur ad animalia sui generis, quae 5
aut placida non sunt aut fera.