Hominum monstrificas naturas et veneficos 28.30.1
aspectus diximus in portentis gentium et multas ani-
malium proprietates, quae repeti supervacuum est. quo-
rundam hominum tota corpora prosunt, ut ex <i>is familiis,
quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos 5
suctuve modo, quorum e genere sunt Psylli Marsique et
qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro, ex qua familia
legatus Euagon nomine a consulibus Romae in dolium ser-
pentium coniectus experimenti causa circummulcentibus
linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si 31.1
modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque
eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam
in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis ter-
rori, ut vocem quoque eorum fugiant. horum omnium 5
generum ins<it>a repugnantia interventum quoque mederi
constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui um-
quam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gal- 32.1
linarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant; tantum
remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant
venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aqua-
que illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scor- 5
pione aliquando percussi numquam postea a crabronibus,
vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, 33.1
vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, ser-
pentes aegre praeterquam laeva manu extrahi. e Py-
thagorae inventis non temere fallere, inpositivorum no-
minum inparem vocalium numerum clauditates oculive 5
orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus,
parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum
quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel
missili ex <i>is, qui III animalia singulis ictibus interfecerint,
hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta veli- 34.1
taris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eos-
dem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori
eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus
amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin 5
et comitialem morbu<m> sanari cibo e carne ferae occisae
eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes
medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et
Elide solebat ostendi Pelopis os <u>lnamqu<e e>am eburneam
adfirmabant.—(Naevos in facie tondere religiosum habent 10
etiam nunc multi).—