Omnium vero in primis ieiunam salivam contra 28.35.1
serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces
eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos,
hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes
repercutimus dextraeque clauditatis occursum. veniam 36.1
quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum
spuendo, et iam eadem ratione terna despuere precatione
in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare, in-
cipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum 5
dicimus, sed experimento facile: si quem paeniteat ictus
eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam
manum qua percussit, levatur ilico in percusso culpa. hoc
saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali re-
medio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant 37.1
ictus ante conatum simili modo saliva in manu<m> ingesta.
credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu ad-
siduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut in-
unctione, carcinomata malo terrae subacto, cervicis dolores 5
saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeva
ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur,
exire. inter amuleta est editae quemque urinae inspuere, 38.1
similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur,
item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum
adierit. Marcion Zmyrnaeus, qui de simplicibus ef-
fectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, 5
item rubetas aliasque ranas, Ofilius serpentes, si quis in
hiatum earum expuat, Salpe torporem sedari quocumque
membro stupente, si quis in sinum expuat aut si superiore<s>
palpebras saliva tangat. <c>ur no<n et> haec credamus rite 39.1
fieri, extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans,
a nutrice terna adspui i<n> os? quamquam religione <e>um
<t>utatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum in-
fantium, custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus 5
colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit
medicus invidiae, iubetque eosdem re<s>picere similis medi-
cina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex.