Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, 28.4.1
inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladia-
torum bibunt, ut viventibus po<c>ulis, comitiales [morbi],
quod spectare facientes in eadem harena feras quoque
horror est. at, Hercule, illi ex homine ipso sorbere effi- 5
cacissimum putant calidum spirantemque et v<iv>am ipsam
animam ex osculo vulnerum, cum plagis om<nino> ne fera-
rum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas
crurum quaerunt et cerebrum infantium. nec pauci apud 5.1
Graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores
dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero
sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque di-
gnum in ipsa medicina, egregia, Hercules, frustratione, si 5
non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi?
quis ista invenit, Ost<h>ane? tecum enim res erit, eversor 6.1
iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea con-
didisti, credo, ne <tui> vita oblivisceretur. quis invenit sin-
gula membra humana mandere? qua coniectura inductus?
quam potest medicina ista originem habuisse? quis vene- 5
ficia innocentiora fecit quam remedia? esto, barbari ex-
ternique ritus invenerant: etiamne Graeci suas fecere has
art<e>s? extant commentationes Democriti ad aliud noxii 7.1
hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et
hospitis. iam vero vi interempti dente gingivas in do-
lore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, Me-
letos oculorum suffusiones felle hominis sanari, Artemon 5
calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte
noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti
catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antaeus. at- 8.1
que etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes
boum perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo
occisus esset aut crematus, siliginem, quae pernoctasset,
suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris ab- 5
sint ista. nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis
puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliva tactusve
corporis, ceteraque similia. vitam quidem non adeo ex- 9.1
petendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quis-
quis es, talis aeque moriere, tamquam obscaenus vixeris
aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in reme-
diis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tri- 5
buit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque
in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit.