Capillus puero qui primum decisus est, podagrae 28.41.1
inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium
inpositu<s>, virorum quoque, capillus canis morsibus medetur
ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si cre-
dimus, <e> revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus 5
carcinomati. pueri qui primus ceciderit dens, ut terram
non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio
habitus muliebrium locorum dolores prohibet.—Pollex 42.1
in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum se-
dat, in manu dextera II medii lino leviter colligati destil-
lationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus
calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur 5
ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere;
adi<c>it Gran<i>us efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum.
partus accelerat e<t> m<a>s, ex quo quaeque conceperit, si
cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta
precatione, e<t c>inxisse eundem et soluturum, atque abierit. 10