Inmatura morte raptorum manu strumas, paroti- 28.45.1
das, guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuius-
cumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa.
et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi
aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse 5
produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri dente ho-
minis sui sexus et eum, qui caninus vocetur, insepulto
exemptum adalligari.—Terram e calvaria psilotrum esse 46.1
palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit,
commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse ho-
minis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura
aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in 5
tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis
fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt
aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam
sol non attingat. Magorum haec commenta sunt, ut 47.1
cotem, qua ferramenta saepe exacuta sint, subiectam ignari
cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut
ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo tempore,
auctorem tamen non nominare. fulmine utique percuss<um> 5
circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat.
inguinibus medentur aliqui liceum telae detractum alli- 48.1
gantes novenis septenisve nodis, ad singulos nominantes
viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et
clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent
gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima 5
luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput ma-
nibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes.
clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat, vel 49.1
cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfus<i>s lutum
fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspen-
diosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit
<in> faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus; 5
si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase
ossiculis; si panis haereat, ex eodem in utramque aurem
addito pane.