Quin et sordes hominis in magnis fecere reme- 28.50.1
diis quaestu<s> gymni<ci> Graecorum, quippe ea strigmenta
molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo
medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque
admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et 5
condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata, arti-
culorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis, 51.1
et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa,
quae sunt e ceromate permixta c<a>eno, articulos tantum
molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera
minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes 52.1
virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii cele-
berrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium
alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent;
meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere 5
parietes, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere
dicuntur; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque
et desquamatis ambustisve inlinuntur.
  Eo minus omitti convenit ab animo hominis pen-
dentes medicinas. abstinere se cibo omni aut potu, alias 53.1
vino tantum aut carne, alias balneis, cum quid eorum
postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his
adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum
ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa 5
adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest am- 54.1
bulatio, gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho
et coxis utilissima, p<h>thisi navigatio, longis morbis locorum
mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomi-
tione. supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, 5
in latera adversus destillationes. Aristoteles et Fabia-
nus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt,
magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus
celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a su-
pinis. sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi 55.1
praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia.
perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et
postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere
cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos 5
antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum
animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse natu-
rales. mero ante somnos colluere ora propter halitus, 56.1
frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium do-
lores, item posca oculos contra lippitudines certa experi-
menta sunt, sicut totius corporis valetudini in varietate
victus inobservata. Hippocrates tradit non prandentium 5
celerius senescere exta; verum id remediis cecinit, non
epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis.
L. Lucullus hanc de se praefecturam servo dederat, ultimo-
que probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur vel
in Capitolio epulanti, pudenda re servo suo facilius parere 10
quam sibi.