De lactis usu convenit dulcissimum esse mollissi- 28.72.1
mumque et in longa febr<i> coeliacisque utilissimum, ma-
xime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia
stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiun-
tur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab 5
ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmul-
geatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi
suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius
eius, quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius,
quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus 10
abstineat. mixto praeterea ovorum candido liquore madi- 73.1
daque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum sus-
pendit. <eti>am si rana saliva sua oculum asperserit, prae-
cipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur
instillaturque. eum, qui simul matris filiaeque lacte in- 5
unctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam
adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice
oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum.
si sit odor gravior, ut plerumque fit longis vitiis, diluto
melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis 74.1
relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum
contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti
<a>ut <e>tiam, ut Aristoteles tradit, dorycn<io>, et contra in-
saniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque 5
iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe an-
serino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum
etiam sistit potu, ut Rabirius scribit, et menses ciet.
eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie 75.1
sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte
mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina
et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura,
<ve>rm<es> quoque aurium eici invenio. eius, quae marem 5
peper<er>it, lacte gustato canes rabiosos negant fieri.