Mulieris quoque salivam ieiunam potentem di- 28.76.1
iudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes
anguli oculorum subinde madefiant, efficacius, si cibo vino-
que se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris
alligato capite dolores minui. post haec nullus est 77.1
modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra
fulgura ipsa mense nudato; sic averti violentiam caeli, in
navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex
ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indica- 5
vimus, dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non
pudeat, si in defectus lunae solisve congruat <v>is illa, in-
remediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitus-
que tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram 78.1
quoque eo tempore ab <i>is pollui; tanto vim esse maiorem.
quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem am-
biant, urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia
decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum 5
prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media
arva retectis super clunes vestibus. alibi servatur, ut
nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum
ne id oriente sole faciant, sementi<v>a enim arescere, item
novella tactu in perpetuum l<a>edi, rutam et <h>ederam, res 10
medicatissimas, ilico mori. multa diximus de hac vio- 79.1
lentia, sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis fu-
gere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris
tonsorum hebetari; aes contactu grave virus odoris acci-
pere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; 5
equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu
omnino, quamvis procul visas, si purgatio illa post virgini-
tatem prima sit aut in virgine aetatis sponte man<e>t. bi- 80.1
tumen in Iudaea nascens sola hac vi superari filo vestis
contactae docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta,
cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, pur-
puras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem fe- 5
minis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu
aut si omnino praegnas supergradiatur. quae Lais et 81.1
Elephantis inter se contraria prodidere de abortiv<o> car-
bone e radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo san-
guine extincto, itemque asinas tot annis non concipere,
quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupa- 5
vere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum haec fe-
cunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, prae-
nuntiaret, melius est non credere. Bithus Durrachinus 82.1
hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem
aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi,
si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam
remedia tanto malo: podagris inlini, strumas et parotidas 5
et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mu-
lierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum
morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana
arietis nigri argenteo bracchiali incluso, Diotimus The- 83.1
banus vel omnino vestis ita infectae portiuncula ac vel
licio bracchiali inserto. Sotira obstetrix tertianis quar-
tanisque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini,
multoque efficacius ab ipsa muliere et ignoranti<s>; sic et 5
comitiales excitari. Icatidas medicus quartanas finiri
coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. inter 84.1
omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu
canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum
eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graeco-
rum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere 5
dixerimus. cinere eo iumentorum omni<a> ulcera sanari
certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem
e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se 85.1
rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores se-
dare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse
per se annis virginitate resoluta. id quoque convenit, quo
nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo 5
postibus inritas fieri Magorum artes, generis vanissimi, ut
aestimare licet. ponam enim vel modestissimum e pro- 86.1
missis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e
pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertia-
nae, quartanae vel cotidianae febri remedium quaeri, ante
solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his 5
morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia,
si transferunt morbos! innocentiores ex his omnium digi-
torum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici
iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam
subnecti collo; ita discuti morbum. 10