Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo 29.106.1
cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo
myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum,
quod il<l>e muscerdas appellat, aut muscarum capita recen-
tia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum 5
utuntur, alii X diebus cinerem earum inlinunt cum cinere
chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii
lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt,
quidam melle tantum. nullum animal minus docile existi-
matur minorisve intellectus; eo mirabilius est Olympiae 10
sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem
My<i>oden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis 107.1
et <e> murium capitibus caudisque et totius muris emendat,
praecipue si veneficio acciderit haec iniuria, item irenacei
cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida.
caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos 5
reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet
novacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae
de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in h<y>-
stric<e>. lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice 108.1
recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim
findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum
defluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem
praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino 5
et cepa tusa. quidam denas virides in X sextariis olei
veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pel- 109.1
lium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item
gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo
vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli
adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, 5
ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum
neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cere- 110.1
bro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et
nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias
cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata
cute—caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent 5
alte—, postea ad ulcera ita facta capita murium et fel
murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.