LIBER XXIX
  Naturae remediorum atque multitudo instan- 29.1.1
tium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt
dicere, quamquam non ignaros, nulli ante haec Latino
sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium
novarum e<xord>ium, utique tam sterilis gratiae tantaeque 5
difficultatis in promendo. sed qu<aest>ion<e>m occurrere veri- 2.1
simile est omnium, qui haec noscant, cogitationi, quonam
modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque
pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit,
nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius 5
mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores
suos adsignavit et caelo dicavit, nec non et hodie multi- 3.1
fariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam
etiam crimine, ictum fulmine Aesculapium fabulata, quo-
niam Tyndareum revocavisset ad vitam—nec tamen
cessavit narrare alios revixisse opera sua—, clara Tro- 5
ianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen
dumtaxat remediis.