Haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R. 29.28.1
annis adversus artem, in qua condi<c>ione insidiosissima
auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas
quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non
putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura 5
quae dicentur animalia, at non V<e>rgilio fuit nominare
formicas nulla necessitate et curculiones ac "lucifugis
congesta cubilia blattis," non Homero inter proelia
deorum inprobitatem muscae describere, non naturae gignere
ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et 10
effectus, non res aestimet.