Ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, 29.29.1
ob i<d> ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur.
quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici ne-
cesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud
intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima 5
proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis,
ceu vero id certum esset atque non fabulosum. in-
ridere est vitam remedia post millensimum annum redi-
tura monstrare.