Quin ipsae sordes pecudum sudorque feminum 29.35.1
et alarum adhaerentes lanis—oesypum vocant—in-
numeros prope usus habe<n>t. in Atticis ovibus genito
palma. fit pluribus modis, sed probatissimum lana ab
iis partibus recenti concerpta aut quibuscumque sordibus 5
sucidis primum collectis lento igni in aëneo subfervefactis
et refrigeratis pinguique, quod supernatet, collecto in fic-
tile vas iterumque decocta priore materia; quae pingui-
tudo utraque frigida aqua lavatur et in linteo saccatur ac
sole torretur, donec candida fiat ac tralucida; tum in 10
stagnea pyxide conditur. probatio, ut sordium virus oleat 36.1
et manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ut
cerussa. oculis utilissimum contra inflammationes gena-
rumque callum. quidam in testa torrent, donec pingui-
tudinem amittat, utilius tale existimantes erosis et duris 5
genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. ulcera non ocu- 37.1
lorum modo sanat, sed oris etiam et genitalium cum an-
serino adipe. medetur et vulvae inflammationibus et sedis
rhagadiis et condylomatis cum meliloto ac butyro. reli-
quos usus eius digeremus. sordes quoque caudarum con- 5
cretae in pilulas siccatae per se tusaeque in farinam et
inlitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus, gingivis-
que, si carcinoma serpat; iam vero pura vellera aut per 38.1
se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis
eorum genitalium vitiis, tantumque pollent, ut medica-
mentis quoque superponantur. medentur ante omnia et
pecori ipsi, si fastidio non pascantur. cauda enim quam 5
artissime praeligata, evolsa inde lana, statim vescuntur,
traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori.