Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima 29.4.1
latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tunc eam revo-
cavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo in primis
clara ac valida et Aesculapio dicata. is, cum fuisset mos,
liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxilia- 5
tum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea
traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato
<i>is instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec
fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus, Selymbriae
natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen 10
et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal
invenit.