Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mu- 29.5.1
tavit, plurimumque et ex Chrysippo discipulus eius Erasi-
stratus, Aristotelis filia genitus. hic Antiocho rege sanato
centum talentis donatus est a rege Ptolemaeo filio eius,
ut incipiamus et praemia artis ostendere. 5
  Alia factio ab experimentis se cognominans empi-
ricen coepit in Sicilia, Acrone Agragantino Empedoclis
physici auctoritate commendato, dissederuntque hae 6.1
scholae, et omnes eas damnavit Herophilus in musicos
pedes venarum pulsu discripto per aetatum gradus. de-
serta deinde et haec secta est, quoniam necesse erat in
ea litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut 5
rettulimus, invenerat. auditor eius Themison fuit seque
inter initia adscripsit illi, mox procedente vita sua et
placita mutavit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auc-
toritate divi Augusti, quem contraria medicina gravi peri-
culo exemerat. multos praetereo medicos celeberrimosque 7.1
ex iis Cassios, Carpetanos, Arruntios, Rubrios. CCL HS
annua<e i>is mercedes fuere apud principes. Q. Stertinius
inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis
contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse 5
enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces 8.1
a Claudio Caesare infusa est, censusque, quamquam ex-
hausti operibus Neapoli exornata, heredi HS CCC reliquere,
quantum aet<ate e>adem Arruntius solus. exortus deinde
est Vettius Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris 5
nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et poten-
tiae nanctus novam instituit sectam. eadem aetas Neronis 9.1
principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta pla-
cita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem,
quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento
abunde potest, cum monumento suo, quod est Appia via, 5
iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque
trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas
Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad
siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando
horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque 10
HS C reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non
minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente 10.1
civitatem Charmis ex eadem Massilia invasit damnatis non
solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque
etiam hibernis algoribus lavari persuasit. mersit aegros
in lacus. videbamus senes consulares usque in ostenta- 5
tionem rigentes, qua de re exstat etiam Annaei Sene-
cae adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam 11.1
novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari.
hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes,
nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc
illa infelicis monumenti inscriptio: "turba se medicorum 5
perisse." mutatur ars cottidie totiens interpolis, et in-
geniorum Graeciae flatu inpellimur, palamque est, ut quis-
que inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitae
nostrae necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine
medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus 10
Romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in acci-
piendis artibus lentus, medicinae vero etiam avidus, donec
expertam damnavit.