Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad 3.139.1
flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae,
Bu<l>ini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc
totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populo-
rum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum 5
Scardonitanum petunt Iapudes et Liburnorum civitates
XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Burnistas, Olbonen-
ses nominare non pigeat. ius Italicum habent <ex> eo
conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi,
Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates, 10
Curictae. cetero per oram oppida a Nesactio Alvona, 140.1
Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, <V>egium,
Arg<y>runtum, Corinium, Aenona, civitas Pasini. flumen
Telav<i>um, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum
oppidis praeter supra significatas Absortium, Arba, Crexi, 5
Gissa, Portunata. rursus in continente colonia Iader, quae
a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, X<L>III
ostium Titii fluminis.