Maculas in facie oesypum cum melle Corsico, 30.28.1
quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis
in facie cum rosaceo inpositum vellere—quidam et
butyrum addunt—, si vero vitiligines sint, fel caninum
prius acu conpunctas, liventia et suggillata pulmones arie- 5
tum pecudumque in tenues consecti membranas calidi in-
positi vel columbinum fimum. cutem in facie custodit 29.1
adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex
aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione
prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. tollit ex
facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim 5
inveniuntur, cum melle cinis. omnium quidem coclearum
cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis misce-
tur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et
formicas Herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale
exiguo talia vitia sanentur. buprestis animal est rarum 30.1
in Italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter her-
bas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque
tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino
sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra 5
dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleon<t>os albae,
quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus
contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum
cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa
subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint 10
inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat
cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto.