Anginis felle anserino cum elaterio et melle ci- 30.33.1
tissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex
aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius
poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus
monstrantur, pulli silvestrium—figura nidorum eas de- 5
prehendit—, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli;
ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuius-
cumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno
non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine com- 34.1
burunt in vase et cinerem cum pane aut <in> potu dant.
quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad
strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in
sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bi- 5
buntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus.
milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX 35.1
tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quo-
niam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum
verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse,
et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum co- 5
lumbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opi-
sthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari
dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa de- 36.1
cocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in
cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis
conbustae mi<x>tu<m> axungia. lacertus viridis adalligatur;
oportet post dies XXX alium adalligatum. quidam cor 5
eius in argenteo vasculo servant ad femin<e>as strumas et
v<i>r<il>es. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime 37.1
quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo
taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item an-
guium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque
eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus 5
strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita
crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum.
et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item 38.1
fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut
avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii
iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo
non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse 5
strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a
talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea
et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae aposte-
mata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc
vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes 39.1
—nomen cornicula dedere—, alii pediculos terrae vo-
cant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et
similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest
haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae 5
nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra
egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot
sint strumae, adalligant, pariterque cum <i>is arescunt. alii 40.1
viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein
mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter sep-
tenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis
medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata 5
infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et
milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta,
quo medicamento omnia apostemata curari iubent.