Praecordia vocamus uno nomine exta in homine, 30.42.1
quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens
admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum
dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino de-
prehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed 5
obrui tal<e>s religio est. ii quoque, quos Melitaeos voca- 43.1
mus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire
morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte.
pulmonum quoque vitiis medentur, it<em> mures, maxime
Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in 5
cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis ex-
creationibus medetur, praecipue vero coclearum 44.1
cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore
earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque
ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc
conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut 5
numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem
halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta
testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt Afri- 45.1
canae—ex iis Iolitanae—, Astypalaeicae, <i>te<m> Siculae
modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco,
Baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis
nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem 5
cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et
albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum
solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho
utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi <e> lau-
datis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. 10
praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae, multifariam 46.1
nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallina-
ceorum ventris membrana, si inveterata e<s>t, inspersa po-
tioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens
tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis 5
III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et
canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum
stomachus recreatur.