Iocinerum doloribus medetur mustela silvestris 30.47.1
in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli
modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenae in
Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne
enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium 5
in patina, donec candidae fiant, tunc melle miscent [alii
centipedam vocant] et ex aqua calida dari iubent in cibo.
cocleae <i>is, quos linquit animus aut quorum alienatur mens 48.1
aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis III singulae
contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus
plurimum VIIII; aliqui singulas primo die dedere, sequenti
binas, tertio ternas, quarto II, quinto I; sic et suspiria 5
emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine 49.1
pennis, quod trixallis Graece vocetur, Latinum nomen non
habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse
quod grylli vocentur; ex his XX torreri iubent ac bibi e
mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, 5
s<i> qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita de-
coquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis
sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas 50.1
privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sangui-
nem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis con-
bustus, adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item
cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane 5
atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua,
in qua cotonea decocta sint.