Murino fimo contra calculos inlinere ventrem 30.65.1
prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite
percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam
reddat. haec caro ad hunc modum occis<i> stillicidi<um>
vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam 5
in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae
morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos 66.1
bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel
cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis
III tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die II, tertio
die I, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero in- 5
anium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur
bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi [vel si
quis ut locusta edit], lapillos, qui in gallinaceorum vesica 67.1
aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni
inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam
vel, si recens sit, tosta<m>, fimum quoque palumbinum in
faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, 5
similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto
mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus III, e
nido hirundinum g<laeba>m dilut<a>m aqua calida, ossifragi 68.1
ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum
vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis
myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam
oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agni- 5
norum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum
ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto
melle subditum.