Nunc praevertemur ad ea, quae totis cor- 30.82.1
poribus metuenda sunt.
  Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi
domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala
medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus 5
genital<e>que eius sub limine ianuae defossum. minus mi-
rentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum
magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae
nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis
ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus de- 10
hiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare 83.1
adalligatum. <et i>ndi<c>ium in augurio vitalium habent, nam
si <a>eger in<i>ti<o> respondeat e<i>, qui intulerit, a pedibus stanti
interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, mori-
turum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure 5
laeva canis, cui non sit alius quam niger colos. Nigidius 84.1
fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id ani-
mal evellerit, scriptum reliquit. rursus Magi tradunt lym-
phatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui
a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et 5
oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac
sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vesper-
tinisque liberari.