Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque 31.73.1
pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel sic-
cato. siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totum-
que stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine
genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocani- 5
cus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates
tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi,
ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam
in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum
die auferas. omnis e sta<g>nis sal minutus atque non glaeba 10
est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma 74.1
in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore
densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt
etiamnum naturales differentiae tres. namque in Bactris
duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, 5
sale exaestuant, sicut ad Citium in Cypro et circa Mem-
phin extrahunt e lacu, dein sole siccant. sed et summa 75.1
fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub
gelu fluente, ut apud Caspias portas quae salis flumina
appellantur, item circa Mardos et Armenios. praeterea et
apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus 5
deferunt salis ramenta. sunt et in Africa lacus, et quidem 76.1
turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes,
sicut Pagasaei. et hactenus habent se genera ex aquis
sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut <in> 77.1
Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur re-
nascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro
atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore
densato, in Cappadocia. ibi quidem caeditur specularium 5
lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas vul-
gus appellat. G<e>rris Arabiae oppido muros domosque 78.1
massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta
Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exem-
plo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus
locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et 5
per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum, is
quidem crescens cum luna noctibus. nam et Cyrenaici 79.1
tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis
inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod
sc<h>iston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus
sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime per- 5
spicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod
levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus
vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuni-
culorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut ad-
iuvant aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum ap- 10
pellavimus, nec non et Cyprio mire simili. in Hispania 80.1
quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene trans-
lucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis
inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo
reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum 5
sponte nascens intra haec est.