Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit 32.11.1
piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon in-
scribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere
nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae
ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, 5
quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat,
adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis;
lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita
condi, dum transeat rete; murenam maculas adpetere 12.1
ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici
flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere brac-
chiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam
escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam. 5
scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat,
aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat
cibum. minus in providendo lupus sollertiae habet, sed 13.1
magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo,
tumultuoso discursu laxat volnera, donec excidant insidiae.
murenae amplius devorant quam hamum, admovent denti-
bus lineas atque ita erodunt. <an>thias tradit idem in- 5
fixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata
spina, eaque liniam praesecare.