Quantum apud nos Indicis margaritis pretium 32.21.1
est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos
curalio; namque ista persuasione gentium constant. gigni-
tur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Per-
sico—vocatur lace—, laudatissimum in Gallico sinu 5
circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ac
Drepana. nascitur et apud Graviscas et ante Neapolim
Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi-
mum Erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacae 22.1
eius candidae sub aqua ac molles, exemptae confestim
durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque
magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat;
itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento 5
praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur.
probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissi-
mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane et
concavum. auctoritas bacarum eius non minus Indorum 23.1
viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones
Indici. harispices eorum vatesque inprimis religiosum id
gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore
et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Galli 5
gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria
est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo
orbe. surculi infantiae adalligati tutelam habere credun- 24.1
tur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala
in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur,
simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua som-
num adferunt—ignibus diu repugnat—, sed eodem 5
medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi.
sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eo-
rum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac
refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat.