Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam 32.25.1
Graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius
quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores
necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem
et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut 5
in terra mustela serpentes—tanta est aviditas ipsius
veneni—, percussis vero ab ea medentur et hi<c> quidem,
sed et mullus ac laser, spectabili naturae poten- 26.1
tia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut
fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum.
amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius
diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse sub- 5
strictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita
animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui
sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur;
praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod 27.1
nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et ad-
servari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos
geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi
fraude conicientium cummim cum sanguine aut Hammo- 5
niacum, quoniam Hammoniaci coloris esse debeant circum-
dati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro
et acri, friabiles. efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox
Africa. sternumenta olfactu movent. somnum conciliant 28.1
cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti
ex aqua, ob id phreneticis utiles; <i>idem lethargicos odoris
suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu, ac
menses et secundas cient II drachmis cum puleio ex aqua 5
poti. medentur et vertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, 29.1
nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, per-
unctis omnibus, vel triti ad crassitudinem mellis cum
semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comi-
tiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina, venena. 5
differentia tantum contra genera est mixturae, quippe ad- 30.1
versus scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia et
araneos ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut con-
tineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite, ad-
versus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino, 5
adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drach-
mas satis; eorum, quae adiciantur, singulas. auxiliantur 31.1
privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex
lacte aut aqua, adversus <h>elleborum album ex aqua mulsa
nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in
aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si 5
cum meconio. claritatem visus faciunt cum melle Attico
inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri
resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur
autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.