Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque 32.33.1
artibus refutandis et contra venena salutares produntur.
plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque
pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae stru-
mas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. 5
sanguis earum claritatem visus facit, <discutit> suffusiones
oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum
ac similium et ranarum venena auxiliatur servato san-
guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino
datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata in- 10
ungui prodest. scorpionum plagae instilla<nt>. tegimenti 34.1
cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat.
squamae e summa parte derasae et in potu datae vene-
rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegi-
menti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter 5
earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non
arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi
demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, effica-
ciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata
inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. 10
sorbentur in stomachi doloribus.