Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra 32.35.1
salamandras praeclare auxiliantur, neque est testudine
aliud salamandrae adversius. sanguine alopeciarum in-
anitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; in-
arescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori 5
aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales
manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis
heminis III aceti hemina. datur et suspiriosis, sed <t>um 36.1
hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto
quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine;
et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post
aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore 5
diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo
clystere infunditur. quod si dentes ter annis colluantur 37.1
testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anheli-
tus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in po-
lenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit,
cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia 5
oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus in-
litum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione
anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest.
quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testu-
dinis suco, addita aeque vernatione anguium; sed vino 38.1
testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel in-
unctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel
cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum in-
ficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctae bi- 5
bisse satis est.