E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, 32.40.1
divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto un-
guento et semine lili, si ante accessiones perunguantur
aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant,
quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi 5
oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum XVI
luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis in-
stillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt 41.1
qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capiti-
bus praecisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum
cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera
manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum om- 5
nium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit,
aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dex-
trum vehentia.