Venenatum mel diximus ubi nasceretur. 32.43.1
auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle
sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat,
testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam
antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles. 5
quid esset scincus diximus, saepius vero quantum vene-
ficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur, 44.1
ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scor-
piones terrestres marinosque et dracones, phalangia in-
litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis
contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medi- 5
camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina
volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo
aereo ianuae. draconis marini scorpionumque ictus 45.1
carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan-
tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu vel
morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissi-
mus habetur. 5
  Sunt et servatis piscibus medicinae, salsamentorumque
cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum
ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vo-
mitione reddatur, peculiariter a chalcide, ceraste aut quas 46.1
sepas vocant aut elope, dipsade percussis. contra scor-
pionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest
ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem convenit.
contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius 5
habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest.
inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non 47.1
sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita,
hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex
aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem
marinus ad spinae suae, qua ferit, venenum ipse inpositus 5
vel cerebro <p>oto prodest.