Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum 32.48.1
sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae ve-
nenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes
edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra
leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra 5
scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis 49.1
extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte
adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis
palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interroga-
verit, vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi, quae 5
si vera sint, multo utiliores vitae existumentur ranae quam
leges; namque harundine transfixis a natura per os si
surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum
taedium fieri. carnibus earum vel in hamum additis prae- 50.1
cipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum
esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam
adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt
quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, 5
ut diximus, quas Graeci φρύνους vocant, grandissimae
cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum.
mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum 51.1
silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in
aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fer-
vere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carni-
busque erosis, singula in oleum addi; esse in sinistro 5
latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari, canum 52.1
impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in
potionem, venerem adalligato stimulari, rursus e dextro
latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari ad-
alligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem 5
inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quae
fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius.