In argentariis metallis invenitur minium quo- 33.111.1
que, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quon-
dam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae.
enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit
Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini 5
solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum trium- 112.1
phasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae
triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum
locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et
hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo 5
tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse.
quapropter diligentius persequemur omnia de eo.