Argenti duae differentiae. vatillis ferreis can- 33.127.1
dentibus ramento inposito, quod candidum permaneat,
probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed ex-
perimento quoque fraus intervenit. servatis in urina vi-
rorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur 5
candoremque mentitur. est aliquod experimentum politi
et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat.
lamnas duci <in> speciem <v>i<t>ri non nisi ex optimo 128.1
posse creditum. fuerat id integrum, sed id quoque iam
fraude corrumpitur.
  Es<t> natura mira imagines reddendi, quod repercusso
aëre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi si<c> 5
in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa di-
latatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum inter-
est, repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam 129.1
pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis,
ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. ex-
cogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata.
id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint 5
et poculi modo an parmae Threcidicae, media depressa
an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, quali-
tate excipientis figurae torquente venientes umbras; neque 130.1
enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae
accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur
in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina,
stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus 5
fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. nuper credi coeptum
certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.