Pessimum vitae scelus fecit qui primus induit 33.8.1
digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de Prometheo
omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum
anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen,
intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto 5
habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem
fateatur? manus et prorsus sinistrae maximam auctori- 9.1
tatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum
in more ferrei erant <u>t virtutis bellicae insigne. de regi-
bus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli
in Capitolio statua nec praeter Numae Serviique Tullii 5
alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis maxime
miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum
usus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo
utuntur. sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, 10.1
cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea
donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui
equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum;
et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. 5
quamquam et de nomine ipso ambigi video. Graeci a
digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant,
postea et Graeci et nostri symbolum. longo certe tem- 11.1
pore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos mani-
festum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras
gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quo-
niam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque 5
aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepis-
sent, volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro
Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito fer-
reus erat aeque triumphantis et servi <p>ra<e> se coronam
sustinentis. sic triumphavit de Iugurtha C. Marius aureum- 12.1
que non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii
quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico
tantum utebantur iis, intra domos vero ferreis, quo argu-
mento etiam nunc sponsae muneris vice ferreus anulus 5
mittitur, isque sine gemma. equidem nec Iliacis tempori-
bus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus
dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia in-
dicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque
et eas colligatas nodi, non anuli, nota. sortiri quoque 10
contra provocationes duces non anulis tradit, fabricae
etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures,
in primordio factitasse, sine mentione anulorum. et quis- 13.1
quis primus instituit, cunctanter id fecit: laevis manibus
latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra
fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo ali-
quod intellegi, etiam serioris usus argumentum es<s>et: 5
maius in laeva fuisset, qua scutum capitur. est quidem
apud eundem Homerum virorum crinibus aurum in-
plexum; ideo nescio an prior usus feminis coeperit.