Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum 33.14.1
exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe
pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere.
nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III co<n>s<ulatu>
e Capitolini Iovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a 5
plerisque existimari MM pondo collata. sed quod accessit,
ex Gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte
captae urbis delubris—Gallos cum auro pugnare solitos 15.1
Torquatus indicio est—; apparet ergo Gallorum templo-
rumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in
augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddi-
disset. illud quoque obiter indicari convenit—etiam 5
de anulis sermonem repetivimus—, aedituum custodiae
eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim ex-
pirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime MM 16.1
tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere,
cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII.
<in> eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis
incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius 5
Praeneste detulerat, XIIII pondo, quae sub eo titulo in
triumpho transtulit Sulla et argenti VI. idem ex reliqua
omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV, argenti
p. CXV.