Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. 33.17.1
Flavium Anni filium deprehenditur. hic namque publi-
catis diebus fastis, quos populus a paucis principum co-
tidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—liber-
tino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius 5
hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci in-
genio promulgaratque—, ut aedilis curulis crearetur cum
Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset,
praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules
fuerant. additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, 18.1
quo facto tanta indignatio exarsit, ut "anulos abiectos" in
antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod
tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim ad-
iectum hoc quoque "sed et phaleras positas" propterque 5
nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a no-
bilitate in annales relatum est, non a senatu universo.
hoc actum P. Sempronio L. Sulpicio cos. Flavius vovit 19.1
aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines, et,
cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multa-
ticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit
in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque 5
in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capi-
tolinam dedicatam. i<d> a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe 20.1
gestum est et primum anulorum vestigium extat; pro-
miscui autem usus alterum secundo Punico bello, neque
enim aliter potuisset trimodia anulorum illa Carthaginem
ab Hannibale mitti. inter Caepionem quoque et Drusum 5
ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde
origo socialis belli et exitia rerum. ne tunc quidem 21.1
omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum
multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint—
sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit
Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium 5
illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit—, in
Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere
mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium homi-
numque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque
habeat. non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc lit- 10
teris contenta solis.