Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit 33.22.1
gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digi-
tos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine,
mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia
esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit 5
ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret,
solidas induit. quasdam vero neque ab ea parte, qua 23.1
digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum
vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas
auroque ipso signant. id Claudii Caesaris principatu re-
pertum. nec non et servitia iam ferrum auro cingunt— 5
alia per sese mero auro decorant—, cuius licentiae origo
nomine ipso in Samothrace id institutum declarat.