Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt mini- 33.24.1
mis proximi. sic in Numae et Servi Tullii statuis vide-
mus. postea pollici proximo induere, etiam <in> deorum
simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae Brittanniae-
que medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri 5
omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus
aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero 25.1
et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus
ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario
promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretio-
sioris in recondito supellectilis ostentatio s<i>t. iam alii 5
pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare
labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter
casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gem-
mis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae
orator, anulosque mortis gratia habent. denique v<el> plu- 26.1
rima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita prisco-
rum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc
cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc
profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa 5
ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus.
aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve do-
minorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant,
nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc 27.1
rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas,
et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis
somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae
ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a 5
quo tempore, videmur tamen posse in externis auctori-
tatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum,
cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est
pisce, ipso circiter CCXXX urbis nostrae annum interfecto.
celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argu- 28.1
mento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo
exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra
velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud
nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur. 5