Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut 33.29.1
semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis
senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura la-
tiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut pa-
trem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed 5
anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patri-
bus inseruere, ac quod antea militares equi nomen de-
derant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem
id factum. divo Augusto decurias ordinante maior pars 30.1
iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices
vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equo-
rum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor de-
curiae fuere primo, vixque singula milia in decuriis in- 5
venta sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis,
servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus
in iis iudicaret. decuriae quoque ipsae pluribus 31.1
discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et se<l>ectorum
et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur
ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in
comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usur- 5
patione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum,
alius tribunum appellaret.