Tiberii demum principatu nono anno in unitatem 33.32.1
venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma con-
stituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos.
anno urbis conditae DCCLXXV, quod miremur, futtili paene
de causa, cum C. Sulpicius Galba, iuvenalem famam apud 5
principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in
senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de
causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse,
patre, avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia
theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gre- 10
gatim insigne id adpeti coeptum. propter haec discrimina 33.1
C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum
est fastus, ut, quae sub divo Augusto impleri non potue-
rant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad
ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod 5
antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo
et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscu-
um esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura
eius unus <ex> equitibus Flavius Proculus CCCC ex ea causa
reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, com- 10
municatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione 34.1
separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi
discordi popularitate in contumeliam senatus, mox de-
bellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa
publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publi- 5
cani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen
in consulatu suo Catilinianis rebus, ex eo ordine pro-
fectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate
quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in
re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Ro- 10
mano et equester ordo. qua de causa et nunc post po-
pulum scribitur, quia novissime coeptus est adici.