Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior 33.4.1
videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat
unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri
etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni con-
suluit interim invenisse minium rubentisque terrae ex- 5
cogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus
pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque
caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare.
auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines
caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde 5.1
sunt haec a<c> sordere coepere, <u>t auri argentique nimium
fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus,
quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum
opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere 5
quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis.
turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices,
ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat. aurum iam
accessio est, utinamque posset e vita in totum 6.1
abdicari [sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere]
proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perni-
ciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae
permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus 5
factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor,
commercia victus gratia invecta. alios coriis boum, alios 7.1
ferro captivisque res emptitasse tradit. qua<re>, quamquam
ipse iam mirator auri, pec<ore> aestimationes rerum ita
fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret
cum Diomedis armis VIIII boum. ex qua consuetudine 5
multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae.