Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, 33.86.1
per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hi-
bernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem
in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri con-
pertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam aura- 5
ria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum
infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter
hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio
et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam
vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant. 87.1
et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tin-
guitur. natura est, quae lino lanaeve, ad sucum biben-
dum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea
molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non trans- 5
meat, repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in 88.1
catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia
solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis
siccatur, tu<m> tinguitur alumine schisto et herba supra
dicta pingiturque, antequam pingat. refert quam bibula 5
docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et
scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sor-
bere cogentia.