Metalla aeris multis modis instruunt medi- 34.100.1
cinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur,
maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et
in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed
nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. 5
namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadm<e>a vocatur,
fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in for-
nacibus existit alia, quae originis su<ae> nomen recipit.
fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte 101.1
materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate
levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore
quam flammae eructarunt, appellata capnitis, exusta et
nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris 5
dependens et ab eo argumento botryitis nominata, pon-
derosior haec priore, levior secuturis—duo eius colores, 102.1
deterior cinereus, pumicis melior—, friabilis oculorumque
medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium,
quae propter gravitatem ad camaras pervenire non potuit.
haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta 5
verius quam pumex, intus varia, ad psoras utilior et
cicatrices trahendas. fiunt ex ea duo alia genera: ony- 103.1
chitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis,
ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus
maxime utilis. omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus
optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, 5
ubi in cinerem rediit, extinguitur vino Ammineo quae ad
emplastra praeparatur, quae vero ad psoras, aceto. quidam 104.1
in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea
siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum
spississimumque urit pruna et exustum Chio vino restinguit
tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox 5
aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donec
cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollae
ratio, sed quam purissimum eligit lapidem. cadm<e>ae 105.1
effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et
sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quid-
quid in plumbi effectu dicemus.
  Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albu- 5
gines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum
lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in
coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur 106.1
autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pon-
dere, vaso<rum> circumlito spiramento, in caminis, donec
vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui
alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. 5
ustum teritur <in> mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur
iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relin-
quitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc
siccatum in sole in aerea pyxide servatur.