Aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fit 34.110.1
ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, dera-
ditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso
super acetum acre opturatumque operculo. multo pro-
batior est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa 5
candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque de-
cumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies 111.1
radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt ver-
santque spathis saepius die, donec absumatur. eandem
scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt.
ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum 5
id additis. adulterant marmore trito maxime Rhodiam 112.1
aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit
atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehen-
duntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo
ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae 5
mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla
prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. de-
prehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram 113.1
sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina
nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac
reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figli-
num percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. 5
lavatur autem aerugo sicut cadm<e>a. vis eius collyriis
oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo pro-
ficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec
rodere desinat.—Hieracium vocatur collyrium, quod 114.1
<e>a maxime constat. temperatur autem id hammoniaci un-
ciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii, quod chal-
canthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. haec
omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis 5
remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra
caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia.
cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris 115.1
etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et
labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, pur-
gat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistu-
larum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive 5
cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas ad-
acta. eadem cum resinae terebinthinae tertia parte sub-
acta lepras tollit.