Chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. 34.117.1
distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus
petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat
se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. est
et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris 5
et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis.
habet autem aeris venas oblongas. probatur mellei coloris, 118.1
gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et
recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. vis
eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingi-
vas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in 5
vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur
emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circum- 119.1
lito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum ad-
mixto cadm<e>ae pari pondere medicamentum efficit psori-
con dictum. quod si II partes chalcitidis tertia cadmeae
temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum vehementius, 5
si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit
ad eadem omnia.