Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in 34.121.1
scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae fa-
villae. re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum
natura discretumque vi, optimum in Cypriorum officinis,
cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, 5
harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc ad-
miscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosa-
ceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus.
extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile
tonsillis contraque anginas et suppurata. ratio ut XVI 122.1
drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec
lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit
molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistu-
larum ex aceto foventium et collyriis additur, sistit et 5
sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, ab-
sumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis
utile et feminarum profluvium sistit.