Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vo- 34.128.1
cant pompholygem et spodon. differentia, quod pompho-
lyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit
candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris
a<c> cadm<e>ae favillam, spodon nigriorem esse ponderosiorem- 5
que, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, ali-
quando et carbonibus. haec aceto accepto odorem aeris 129.1
praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. con-
venit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occur-
rens, et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod
huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus 5
lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia
quae vino lota est.