Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus 34.130.1
cadm<e>a et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae
totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuli-
gine distans candore. quod minus candidum ex ea, in-
maturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompho- 5
lygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur,
acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur,
si attigit oculos, excaecet. est et mellei coloris spodos, 131.1
in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus
lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore
lotura digitis scabritiae excernuntur. e<xi>mia vis est eius,
quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differen- 5
tia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis puta-
tur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, vel oris,
quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur
contra gangraenas. fit et in argenti fornacibus spodos, 132.1
quam vocant Lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur
quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae
ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla,
vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit. 5